Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 98

Precedente Successiva

tamen tantum, quantum sufficit ad eius divinitatem declarandam.
Igitur civitatem ac domum fabrefacit similes corpori: Caput refert
arx vel palatium superius, aulas fecit sicut ventriculos cerebri anteriores,
cubiculum interius, sicut cellam occipitis; coenaculum sicut
cerebelli aediculam; Vestes ac muros instar corij; strata viarum et deambulatoria
sicut nervi; Aquae ductus similes venis, et arteriis fontes
sicut iecur; fornaces et folles sicut cor et pulmo; cloacas et scalphia
instar vesicae, lienis et fellis, et culi procul a naso, ac principibus aedibus;
Alembiccos intestinis fecit similes; culinas ventri: promptuaria
iecori; fenestras oculis et auribus; molendina ori conterenti nutrimentum:
ollas ventriculo, Aggeres spinali dorso: sellas natibus, Anaclinteria
cerebro: pulvinaria glandulis: peripetasmata membranis;
milites manibus: arma unguibus, cornibus et dentibus exertis: loricam
squammis piscium: thoraces conchiliis: equos asinosque suis cruribus:
currus pectori et costis. Naves pectori avium, remos alis, gubernaculum
caudae: navalia, excubias, exploratores, auribus, oculisque: lucernam
soli: Bombardas fulmini et tonitruis, horologia sphaeris coelestibus.
Transplantat, paratque viridaria instar sylvarum. Generationem
animalium et plantarum curat, sicut natura mater: natat cum piscibus,
volat cum avibus et progreditur cum feris. Nec habet mundus,
quod homo non imitetur neque intra se, neque extra se, insuper adinvenit
modum aeternandi se per literas, et futuris et absentibus loqui:
et musicam avium, et coeli imitatur, et polum sicut magnes spectat, et
Deum laudat, sicut Angeli in choro, et templo ac benedictionibus:
Tandem ambiere homines divinitatem et Dij haberi voluerunt, et
quamvis hoc gravissimum sit crimen, nihilominus in homine divinitatem
esse indicat, et quod tanto abutentes dono in ignorantiam donatoris
incidunt: At in eius gloriam bene utentes possunt vere Deificari,
sicut ostenderunt illi, qui mortuos resuscitaverunt: infirmos curarunt,
per aërem delati sunt, futura prophetaverunt, monstra ferina et
humana domuerunt simplici verbo, in Deo confidentes: et in coelum
volarunt. Hoc negare non feri et impij modo, sed stulti est animi. At
quodnam ex animalibus haec imitatur, nisi paucula obscure? aut facit
tam mirifica? Porro si homo haec facit, tanquam Dei instrumentum,
sequitur ipsum brutis nobiliorem longe esse, quippe cum nobilius
organum ad nobiliora opera artifex tractet: Cum ergo ad supernaturalia
opera homine utatur Deus palam facit in homine divinitatem inditam
esse: Et quidem superioris alterius ordinis, non superioris modi
gradus, atque in brutis.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche